monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12 > sectio 160 > sectio 70 > cpl894.164 > 81 > 1 > 13 > 11 > 216 > sectio 67 > sectio 19 > 5 > sectio 28 > CAPUT XXV. > sectio 26 > sectio 33 > sectio 48 > 2 > CAPUT XVI. > sectio 120 > sectio 1 > 13 > 26 > sectio 39 > sectio 36 > 4 > sectio 27 > sectio 12 > sectio 18 > 38 > sectio 168 > CAPUT XV. > sectio 67 > sectio 130 > CAPUT XXXI. > sectio 82 > 57 > sectio 21 > 5 > sectio 80 > CAPUT XLV. > 10 > 29 > 35 > 33 > sectio 85 > sectio 40 > sectio 7 > sectio 24 > sectio 151 > sectio 18 > 8 > 4 > sectio 144 > sectio 49 > sectio 3 > sectio 109 > sectio 23 > sectio 145 > sectio 8 > 22 > 34 > sectio 6 > sectio 9 > CAPUT IX. > sectio 91 > 40 > uwbM.p.th.f.12.43 > sectio 26 > 61 > 7 > 6 > sectio 20 > 20
Cassianus, Collationes, 3, 23, XIX. Ex Dominicae precationis formula ostendit neminem sine peccato vivere. <<<     >>> XXI. Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nos a Dominica communione suspendere.

CAPUT XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quisquis itaque τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam naturae ascribit humanae, non inanibus verbis, sed conscientiae suae testimonio nobiscum ac probatione confligat, et tunc demum se absque peccato esse pronuntiet, cum se ab hoc summo bono senserit non avulsum: immo vero quisquis considerans conscientiam suam, ut non dicam amplius, unam saltem synaxim sine ulla verbi, vel facti, vel cogitationis interpellatione se deprehenderit celebrasse, absque peccato se esse pronuntiet.
2 Proinde quia his omnibus otiosis ac superfluis rebus volucrem humanae mentis excursum fatemur carere non posse, per hoc utique consequenter sine peccato nos non esse veraciter confitemur. Nam quantavis circumspectione unusquisque cor suum servare contendat, numquam id secundum desiderium spiritus sui, repugnante carnis conditione, custodiet.
3 Quanto enim magis profecerit mens humana, et ad sinceriorem contemplationis pervenerit puritatem, tanto se immundiorem quasi per speculum suae puritatis inspiciet, quia necesse est ut dum animus ad sublimiorem se extendit intuitum, et maiora quam agit prospiciens concupiscit, illa in quibus est ut inferiora semper ac viliora despiciat.